Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/185

From GATE
Revision as of 10:13, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/185 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/185: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
There was a problem when proofreading this page


et qualia apud Hebraeos, Iehoua, makom, Schem. Adonai el. et apud Arabes alla; ac proindè vitio iis nequaqua vertendum esse, si illud nomen Dei unà cum lingua Aegyptiorum Veterum retinuerint. His igitur ita praelibatis, nunc tandem, quid propriem sit illud Dei nomen Φτ,unde deriuatum, quae misteria referat, aut cuius rei Hieroglyphicum sit, posliminiò aperiamus. Dico igitur hoc nomen Dei Φτ Coptitas ab Antiquis acceptum inter secreta, et misteriosa Dei nomina, recensuisse. quod ut inter ligatur sciendum est. Mysticorum nominum rationem olim postulavisse certis quibusdam Characteribus, seu Monogrammis distingui, ne communioribus vocabulis mista profanarentur; quod prae caeteris Gentibus, Hebraeis, Chaldaeis, Arabibus usitatum fuisse legimus: qui nomen Dei non tantum misticé scribebant; sed et illud apertèscribere aut temerè quoquè pronunciare sub gravissima poena prohibebant. Undè Rabbi Iohanan filius BEroca, in Pirckeauoth dicit. Omnis, inquit, homo, qui clam in secreto verendum Dei nomen inhonorat, iste palàm debitas sceleri suo poenas luet. Rabbi Ionathan quoque in expositione sua Chaldaica, quae Syriacis literis scripta