Rome,14 juin 1613. Bellarmin � Jean Tserclaes.
^87
/ Admodum Illustris Domine. Ignoscat mihi D.Vestra, si respondeo, quod olim respondit S.Bernardus Corniti Teobaldo: Canonicatus,et alia ecclesiastica beneficia non debere conferri in pueros, sed in homines graves,et bene meritos. Fiorentina noster adhuc puer est, ^^vel certe adolescentulus, et hoc anno incepit curriculum philosophiae; itaque expectandum existimo,ut absolvat curriculum philosophiae; et aliquo �sque progrediatur in Theologia, et tum demum cogitemus de beneficiis ecclesiasticis. Certe Concilium Tridentinum sess.24 C . 1 2 statuit: Canonicos omnes debere esse presbiteros,aut diaconos,aut subdiaconos; et non posse dari canonicatum nisi iis qui habent aetatem,quam requirit ordo sacer canonicatui annexus. Et quamvis sciam aliquando dispensari in hujusmodi statutis, tamen non debet dispensario #dari, nisi justis de causis; alioquin dissipatio, non dispensario dicenda est. Quae causa sit, cur cum Flo- /^^rentio dispensari debeat,nescio. Summa est: cupio Florentio omnia bona, sed nolo Deum offendere,ut hominibus placerem. Petat � me D. Vestra quae sine scrupulo conscientiae praestare possim, et inveniet me ad omnia paratissimum. Opto D.V. bene valere. Romae die 14 Junii 1613.
^^Arch. Vatic. Mss. Cesuit. 18 fol.20. Brouillon autogr.