Page:EBC 1613 06 14 1287.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Illustris Domine. Ignoscat mihi D.Vestra, si respondeo, quod olim respondit S.Bernardus Corniti Teobaldo: Canonicatus,et alia ecclesiastica beneficia non debere conferri in pueros, sed in homines graves,et bene meritos. Fiorentina noster adhuc puer est, vel certe adolescentulus, et hoc anno incepit curriculum philosophiae; itaque expectandum existimo,ut absolvat curriculum philosophiae; et aliquo usque progrediatur in Theologia, et tum demum cogitemus de beneficiis ecclesiasticis. Certe Concilium Tridentinum sess. 24 C . 1 2 statuit: Canonicos omnes debere esse presbiteros, aut diaconos, aut subdiaconos; et non posse dari canonicatum nisi iis qui habent aetatem, quam requirit ordo sacer canonicatui annexus. Et quamvis sciam aliquando dispensari in hujusmodi statutis, tamen non debet dispensario dari, nisi justis de causis; alioquin dissipatio, non dispensario dicenda est. Quae causa sit, cur cum Florentio dispensari debeat,nescio. Summa est: cupio Florentio omnia bona, sed nolo Deum offendere, ut hominibus placerem. Petat a me D. Vestra quae sine scrupulo conscientiae praestare possim, et inveniet me ad omnia paratissimum. Opto D.V. bene valere. Romae die 14 Junii 1613.