Page:EBC 1612 12 06 1244.pdf/1

From GATE
Revision as of 15:56, 5 November 2018 by Cristina Berna (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Letters Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Pages Rome,6 d�e.1612. Bellarmin � Edward Weston. ^44 / Admodum Rde Domine, Distuli responsum l...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,6 d�e.1612. Bellarmin � Edward Weston.

^44

/ Admodum Rde Domine, Distuli responsum litteris tuis dare, quondam non poteram di vinare, quo dirigenda esset responsio mea. Literae enim tuae non designabant locum, unde scriptae essent. Itaque quaesivi a Patribus J^Iesuitis qui hic Romae in collegio anglicano degunt, ubi tu esses, nec per longum tempus quicquam scire potui. Nunc tandem cognovi ex agente arohipresbyteri Anglicani,te Bruxellis agere, et eodem fere tempore significatum mihi est a Patribus, te Duaoi controversias fidei explicaturum. Nunc igitur respondeo, me egisse cum Summo Pontifico de libro quem adversus Widdrinchtonum scripsisti, et de eo,quem scribere paras: nec non de persecutione, quam ea de causa passus, et de periculo vitae, quod adivisti et de subsidio, quo in exilio iste indiges. Sanctitas Sua libanti an&mo audivit omnia, et mihi mandavit, ut Dno Datario nomine suo iniungerem, ut data occa/y*sione vacantis beneficii in Belgio, reduceret Sanctitati suae in memoriam personam tuam; cupit enim omnino tibi previdero de commoda sustentatione. Ego vero schedulam misi ad Dominum Datarium, qua hoc ipsum mandatum Sanctissimi continetur. Tu vero,mi frater, conforta re in Domino, et viriliter pugna centra adversarios veritatis; pug^^^na enim brevi finietur, sed corona sempiterna erit. Vale mei memor in sanctis orationibus tuis. Romae,die 6 Decembris 1612. Admodum R^^^ Dom. tuae Uti frater R. Card.Bellarminus.

.^3^ Arch.Vatic. Gesuit.18 fol.32. Minute autogr.sign�e.