Page:EBC 1612 12 06 1244.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum R.de Domine,
Distuli responsum litteris tuis dare, quondam non poteram di vinare, quo dirigenda esset responsio mea. Literae enim tuae non designabant locum, unde scriptae essent. Itaque quaesivi a Patribus Iesuitis qui hic Romae in collegio anglicano degunt, ubi tu esses, nec per longum tempus quicquam scire potui. Nunc tandem cognovi ex agente arohipresbyteri Anglicani, te Bruxellis agere, et eodem fere tempore significatum mihi est a Patribus, te Duaci controversias fidei explicaturum. Nunc igitur respondeo, me egisse cum Summo Pontifico de libro quem adversus Widdrinchtonum scripsisti, et de eo, quem scribere paras: nec non de persecutione, quam ea de causa passus, et de periculo vitae, quod adivisti et de subsidio, quo in exilio iste indiges. Sanctitas Sua libenti animo audivit omnia, et mihi mandavit, ut D.no Datario nomine suo iniungerem, ut data occasione vacantis beneficii in Belgio, reduceret Sanctitati suae in memoriam personam tuam; cupit enim omnino tibi previdero de commoda sustentatione. Ego vero schedulam misi ad Dominum Datarium, qua hoc ipsum mandatum Sanctissimi continetur. Tu vero,mi frater, conforta re in Domino, et viriliter pugna centra adversarios veritatis; pugna enim brevi finietur, sed corona sempiterna erit. Vale mei memor in sanctis orationibus tuis. Romae, die 6 Decembris 1612.
Admodum R.dae Dom. tuae
Uti frater

R. Card. Bellarminus.