Page:EBC 1612 10 26 1228.pdf/1

From GATE
Revision as of 13:21, 24 October 2018 by Cristina Berna (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Letters Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Pages Rome,26 oct.l6l2. Bellarmin aux provincial dee C�lest�ns de Franca / Admodum Reverende Pat...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,26 oct.l6l2. Bellarmin aux provincial dee C�lest�ns de Franca

/ Admodum Reverende Pater Mense Maio huius anni capitulum generale Coelestinorum more so lito celebratum est in monasterio principali totius congregationis,

ad quod ego etiam proficisci volui non sine magno meo incommodo ob

^^aetatem tam gravem,et itinera satis prolixa et difficilia. Sed per

gratiam Dei non fuit inutilis praesentia mea, neque sermones quos

ad patres illos simul congregatos habui de foelicitate religioso-

rum observantium regulas aui ordinis,et de infoelicitate religioso-

rum relaiatorum. Atq ue in primis magna concordia et consensu elec-

tusx fuit Abbas generalis ia quem ego optimum omnium qui aderant

esse mihi facile persuadeo. Deinde decretum est, ut maxima ratio

habeatur novitiorum optime instituendorum et ea de causa novitii

omnes ex quatuor provinciis italicis revocati sunt ad unum locum

ubi semper viguit monastica disciplina: neque amplius permittetur

/y^ut singula monasteria novitios habeant, nam et difficile est mul-

tos insignes magistros novitiorum invenire, et non minus difficile

in parvis monasteriis novitios paucos continere separatos ab aliis

monachis. De studiis quoque philosophiae et theologiae reformandis

actum est et decretum, ut ad paucissima et commodissima loca omnes

scholastici revocentur, ut multi sint in eodem gymnasio scholasti-

ci, et eximios habeant praeceptores. Denique gavisus sum valde

quod invenerim in monasterio ilio principali usum orationis menta-

lis post nocturnum officium imo etiam post omnes singulas horas ca-

nonicas, quae mentalis oratio utilissima semper habita est homini-

.^^bus religiosis. Haec referre volui

Paternitati vestrae, ut in

capitulo provinciali videat cum aliis patribus an expediat talia

decernere tam de novitiis,et scholasticis, quam etiam de mentali

oratione, ut provincia vestra quae de reformatione et observantia

gloriatur nulla in re inferior inveniatur italica provincia sed eam

J^emuletur in bone quemadmodum vehementer opto ut provincia italica