Page:EBC 1612 10 26 1228.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverende Pater
Mense Maio huius anni capitulum generale Coelestinorum more solito celebratum est in monasterio principali totius congregationis, ad quod ego etiam proficisci volui non sine magno meo incommodo ob aetatem tam gravem, et itinera satis prolixa et difficilia. Sed per gratiam Dei non fuit inutilis praesentia mea, neque sermones quos ad patres illos simul congregatos habui de foelicitate religiosorum observantium regulas aui ordinis, et de infoelicitate religiosorum relaiatorum. Atq ue in primis magna concordia et consensu electus fuit Abbas generalis ia quem ego optimum omnium qui aderant esse mihi facile persuadeo. Deinde decretum est, ut maxima ratio habeatur novitiorum optime instituendorum et ea de causa novitii omnes ex quatuor provinciis italicis revocati sunt ad unum locum ubi semper viguit monastica disciplina: neque amplius permittetur ut singula monasteria novitios habeant, nam et difficile est multos insignes magistros novitiorum invenire, et non minus difficile in parvis monasteriis novitios paucos continere separatos ab aliis monachis. De studiis quoque philosophiae et theologiae reformandis actum est et decretum, ut ad paucissima et commodissima loca omnes scholastici revocentur, ut multi sint in eodem gymnasio scholastici, et eximios habeant praeceptores. Denique gavisus sum valde quod invenerim in monasterio ilio principali usum orationis mentalis post nocturnum officium imo etiam post omnes singulas horas canonicas, quae mentalis oratio utilissima semper habita est hominibus religiosis. Haec referre volui Paternitati vestrae, ut in capitulo provinciali videat cum aliis patribus an expediat talia decernere tam de novitiis, et scholasticis, quam etiam de mentali oratione, ut provincia vestra quae de reformatione et observantia gloriatur nulla in re inferior inveniatur italica provincia sed eam emuletur in bone quemadmodum vehementer opto ut provincia italica
---page break---