Rome,14 janv.l6l2. Bellarmin � Frane.For^/^^ card.Strigon.
/
111^^ et
Domine, Domine colendissime,
Ad litteras Dominationis Vestrae 111,mae serius respondeo,quia
volui expectare exitum negocii ab ipsa mihi demandati. Ego igitur
continuo adii Sanctissimu^m Patrem nostrum, et de necessitate no-
^'vae editionis bibliorum egi. Sanctitas sua mihi respondit velie se
de hac re agare, ut moria est, cum sacra Congregatione Sancti Of
fici!, cuius congregationis ego sum unus. Communlcavit tandem San-
ctissimus cum Congregatione; et mihi iniunnxit, ut significarem
nomine suo patri praeposito generali Societatis lesu, ut ipse de-
signaret quatuor viros doctos e Societate, qui assisterent huic
opeci, et versionem novam bibliorum lingua istic vulgari edendam
approbarent. Feci quod iussus sum, sed pater generalis illos ip-
sos nominavit, qui iam in hoc opere Dominationi Vestrae 111^^^ ser-
viebant, quibus adiunget quartum, si invenire potuerit, qui et
linguam hungaricam teneat, et de his rebus iudicare possit. Quod
reliq uum est, nos magno desiderio tenemur,fruendi aliquando prae-
sentia 111^^^ personae vestrae, et simul compatimur magnis, sed
piis laboribus vestris in excolenda vinea ista partim sylvescente
0^ incur^iam praedecessorum, partim ab Apro de Sylva misere devas-
tata. Mihi vero nihil gratius accidere potest, quam ut occasionem
inveniam serviendi Dom^^�^^ Vestrae
cui ea,qua par est, hu-
m�litate,et reverentia manus deosculor, et precor a Deo omnem pro-
speritatem. Datum Romae die 14 lanuarii 1612,
Arch. Vat. Docum.Gesuit.22 epist.CXIII.