Page:EBC 1612 01 14 1143.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me et R.me Domine, Domine colendissime,
Ad litteras Dominationis Vestrae Ill.mae serius respondeo, quia volui expectare exitum negocii ab ipsa mihi demandati. Ego igitur continuo adii Sanctissimum Patrem nostrum, et de necessitate novae editionis bibliorum egi. Sanctitas sua mihi respondit velie se de hac re agare, ut moris est, cum sacra Congregatione Sancti Officii, cuius congregationis ego sum unus. Communlcavit tandem Sanctissimus cum Congregatione; et mihi iniunnxit, ut significarem nomine suo patri praeposito generali Societatis lesu, ut ipse designaret quatuor viros doctos e Societate, qui assisterent huic opeci, et versionem novam bibliorum lingua istic vulgari edendam approbarent. Feci quod iussus sum, sed pater generalis illos ipsos nominavit, qui iam in hoc opere Dominationi Vestrae Ill.mae serviebant, quibus adiunget quartum, si invenire potuerit, qui et linguam hungaricam teneat, et de his rebus iudicare possit. Quod reliquum est, nos magno desiderio tenemur,fruendi aliquando praesentia Ill.mae personae vestrae, et simul compatimur magnis, sed piis laboribus vestris in excolenda vinea ista partim sylvescente ob incuriam praedecessorum, partim ab Apro de Sylva misere devastata. Mihi vero nihil gratius accidere potest, quam ut occasionem inveniam serviendi Dom.tioni Vestrae Ill.mae cui ea, qua par est, humilitate, et reverentia manus deosculor, et precor a Deo omnem prosperitatem. Datum Romae die 14 lanuarii 1612.