Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/269

From GATE
Revision as of 16:33, 17 January 2018 by ViscontiRomeo (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "enodationibus methodum essem feruaturus, hoc supramemorato hieroglyphico schemate ceu in prototypo quodam declararem. Quod dum facio ad pleniorem singularum partium exposition...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


enodationibus methodum essem feruaturus, hoc supramemorato hieroglyphico schemate ceu in prototypo quodam declararem. Quod dum facio ad pleniorem singularum partium expositionem, anatomicus imitaturus, totum hierogyphicu corpus in suas partes, ut quid pars unaquaeque sibi velit, quae mysteria aliis connexa indicet, quo fine denique a sapientibus instituta sit, clarius repraesentur,dissoluam. Sex itaque; distinctis symbolis, quorum unumquodque insignum mysteriorum virtutumque maximarum index est, hic mysticus schematismus constituitur. Primum horum Scarabei corpus est, per que, quod ad mundi figuram eius accedat saetus procreatio aegyptii mundum, eiusque conuersiones ac motus siderum coelorumque indigitare ut postea patebit, solebant. Alterum facies humanum.