[1] est ita corpori scarabaei adaptata, ut unum quid πολύμορφον cum eo constituere videatur, atque hoc symbolo Orum, seu Solem mundi mentem intellectum, et prudentia singula mundi gubernantem designabant. Tertium concentricos aliquot circulos continet, [2] orbitarum coelestium, totiusque mundi cyclicis rationibus constantis symbolum . [3] Quarto loco cornuta Lunae crescentis facies in circulum abiens occurrit, quae innixa Solis symbolo Oro, phases Lunares, quas menstrua circumvolutione cum Sole efficit, signat. [4]. Quinto e centro Lunari circuli character in crucis similitudinem diffususu ponitur, quo 4 elementorum prout Solis et Lunae influxibus substant, motus, arcana quadam naturae similitudine exprimuntur. Sexto Tabella cum inscriptione vocis spectanda exhibetur, quo indicat has mundi partes conservari nequaquam posse, nisi amore veluti totius universi glutino quodam coaduniantur, qui amor iuxta eorum opinionem, cum aliunde quam ab anima mundi, cuius amor affectio quaedam est, non procedat, ideo Septimum symbolum apposuerunt, globum videlicet alatum, ex uius concavo serpentibus hinc inde prosilientibus, dictae mundi animae omnia permeantis, et vitali calore animantis symbolum. Analysi itaque totius hieroglyphici schematis proposita; nunc ne temere