103X6 Rome,29 ^anvier 1611. Bellarmin � An^r� Opal�nsk�_�v^de Posen.
/ Perillustris,et Reverendissime Domine. Acceptis literis Reve-
rendissimae D.Vestrae, adii Summum Pontificem, eique exposni teme-
ritatem fratrie Bernardi , qui centra expressum mandatum Sancti-
tatis suae ausus est de haeresi notare sententiam patrum Societa-
tis de auxiliis; et simul non tacui quanta 8ollicitudine,et pru-
dentia Amplitudo vestra Reverendissima curaverit remedium adhibere
scandalis, quae inde nasci poterant. Addidi etiam vidisse me exem-
plum literarum, quas ante sex menses de hac re scripserat Dom.
Vestra Reverendissima ad Magistrum Generalem ordinis Praedicatorum.
Sanctitas sua excusavit Magistrum P.Generalem ob absentiam,et iter
in Gallias susceptu^^ sed valde moleste tulit insolentem audaciam
fratrum Bernardi et prioria eius, et pollicitus est, se per vica-
rium generalem ordinis,qui Romae residet, curaturum, ut duo illi
fratres severe, ut par est, oorrigantur,et castigentur, et ne for-
te oblivioni rem hanc mandaret, voluit sibi relinqui epistolam Dom.
Vestrae Reverendissimae ad me scriptum; quod ipsum libenter feci.
Spero emendationem brevi secuturam. Interim gratias ago Amplitudi
ni Vestrae Reverendissimae pr� defensione patrum Societatis, quam
tam benigne suscepit. Deus autem mercedem rependet non solum pr�
defensione societatis,pairam? qaam Aam sed multo magia pr� pasto
rali sollicitudine erga gregem sibi commissum; ^t ego quoque si
quidvis possem in gratiam
Dom.Vestrae hic Romae vel alibi,
libentissime omnem operam meam impenderem. Precor autem Deum, ut
tam bonum antistitem ecclesiae auae pernecessarium, diutissime ser-
vet incolumem. Datum Romae,die 29 Januarii 1611.
Admodum 111^^ ac R^^ Dno Dno Andrene Opalinski Epo Ppoananiensi.
Epist.famil. LXXXIII.
Arch.Vatic. Gesuit. 18 fol.126. Brouillon autogr.