Page:EBC 1611 01 29 1036.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Perillustris, et Reverendissime Domine. Acceptis literis Reverendissimae D.Vestrae, adii Summum Pontificem, eique exposni temeritatem fratrie Bernardi , qui centra expressum mandatum Sanctitatis suae ausus est de haeresi notare sententiam patrum Societatis de auxiliis; et simul non tacui quanta 8ollicitudine, et prudentia Amplitudo vestra Reverendissima curaverit remedium adhibere scandalis, quae inde nasci poterant. Addidi etiam vidisse me exemplum literarum, quas ante sex menses de hac re scripserat Dom. Vestra Reverendissima ad Magistrum Generalem ordinis Praedicatorum. Sanctitas sua excusavit Magistrum P.Generalem ob absentiam, et iter in Gallias susceptui sed valde moleste tulit insolentem audaciam fratrum Bernardi et prioria eius, et pollicitus est, se per vicarium generalem ordinis, qui Romae residet, curaturum, ut duo illi fratres severe, ut par est, corrigantur, et castigentur, et ne forte oblivioni rem hanc mandaret, voluit sibi relinqui epistolam Dom.Vestrae Reverendissimae ad me scriptum; quod ipsum libenter feci. Spero emendationem brevi secuturam. Interim gratias ago Amplitudini Vestrae Reverendissimae pro defensione patrum Societatis, quam tam benigne suscepit. Deus autem mercedem rependet non solum pro defensione societatis sed multo magis pro pastorali sollicitudine erga gregem sibi commissum; et ego quoque si quidvis possem in gratiam R.mae Dom.Vestrae hic Romae vel alibi, libentissime omnem operam meam impenderem. Precor autem Deum, ut tam bonum antistitem ecclesiae auae pernecessarium, diutissime servet incolumem. Datum Romae, die 29 Januarii 1611.
Admodum Ill.ri ac R.mo Dno Dno Andreae Opalinski Epo Posnaniensi.