normam erecta, verbo Aegyptiacam rerum faciem ubique videas. Quae omnia hic fusius declararem, nisi ea in primae Oedipi nostri partis Syntagmate quarto (quam Simiam Aegyptiacam voco) fusissime et particulatim pertractassem[1], quare Lectorem eo remittimus. Atque haec sunt, quae de Coloniis Coptitarum sive Aegyptiorum hucusque dicenda existimavi; de quibus non ignoro alios aliter forsan sentire posse; Verum ista mihi visa sunt verisimiliora, potuissemque rei propositae alias non contemnendas in medium rationes afferre, si aut instituti mei ratio id modo postulasset,aut mea interesset assensum a Lectoribus violenter extorquere. Sufficit nobis, ex Aegypto factas in totum Orbem expeditiones, qui unicus noster scopus erat, dilucide, etsi fusius forsan, quam par erat, hoc loco[2] demonstrasse[3]. Quare his relictis ad linguam Coptam postliminio revertamur.