luculenter demonstrat. Hanc itaque arcanam nominis Dei et Christi scribendi rationem ad Latinam quoque Ecclesiam traductam, monstrant sequentia monogrammata Christi quibus mnogrammatum dictorum apud Coptitas scribendi ratio, adeò affinis est; ut, an LAtini à Coptitis, an hi ab illis eam desumpserint dispici vix possit. Simili enim characterum genere dicta nomina effigiant. Iefus Christus Armeni quoque nomen Dei, ac summa quaeuis misteria fidei, teste Ambrosio Theseo, literis consignant. Nam per primam Alphabeti literam quam Aip vocant, coniunctam ultimae dicti Alphabeti, videlicet trigesime nonae o, quam Aipun dicunt, idem denotant, quod Hebraeorum sapientesper 3 Iodim circulo inscripta, seu quod Graeci per primam et ultimam Alphabeti sui literam Α et Ω, videlicet illum, qui se Α et Ω, Aip et Aipun, principium scilicet et finem esse dicebat. NAm in Aip prima Alphabeti Armeniaci litera, quae tribus lineolis ad basim literae perpendiculariter erectis effigiata est, tria in uno conveniunt, Pater videlicet, et Filius, et Spiritus Sanctus; tres unum sunt. Et Aipun trigesima nona litera Alphabetum claudens, nec ad quadragenarium
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/189
From GATE
Revision as of 13:23, 27 December 2017 by Visconti05 (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page