Rome,20 nov. 1609. Bellarmin � l'empereur Rodolphe II.
926
/ Serenissime,et Invictissime Imperator, Domine Clementissime, lacobus Magnae Britanniae rex in libro, quem nuper Maiestati vestrae, coeterisque regibus,et principibus dicavit, et per certum ho minem misit; non solum multa adversus catholicam fidem pr� sua jThaeresi scripsit, sed in me potissimum,et mea scripta fui^rem suum effudit, multa mihi falso imponens, ut apud Caesaream Maiestatem vestram,et reliquos christianos principes invidiam mihi conflaret. Quare coactus fui, tum ut me ipse defenderem, Apologiam libro Re gia opponere, eamque Maiestati vestrae in primis, deinde etiam pr /^^principibus caeteris catholicis,atque orthodoxis dicare. Spero Ma iestatem vestram hoc meum officium aequi,bonique consulturam, praesertim cum operam dederim, ut quam modestissime responderem. Accipiat ergo Maiestas vostra munusculum hilari fronte, meque in suis addictissimis famulis numeret, ac religionem catholicam, ut sem- /^Tper fecit, protegere,ac propugnare pergat. Romae die 20.Novembr. 1609.
Epist.famil. LXVIII