Page:EBC 1609 11 20 0926.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Serenissime, et Invictissime Imperator, Domine Clementissime, Iacobus Magnae Britanniae rex in libro, quem nuper Maiestati vestrae, coeterisque regibus, et principibus dicavit, et per certum ho minem misit; non solum multa adversus catholicam fidem pro sua haeresi scripsit, sed in me potissimum,et mea scripta fuirem suum effudit, multa mihi falso imponens, ut apud Caesaream Maiestatem vestram, et reliquos christianos principes invidiam mihi conflaret. Quare coactus fui, tum ut me ipse defenderem, Apologiam libro Regia opponere, eamque Maiestati vestrae in primis, deinde etiam principibus caeteris catholicis,atque orthodoxis dicare. Spero Ma iestatem vestram hoc meum officium aequi,bonique consulturam, praesertim cum operam dederim, ut quam modestissime responderem. Accipiat ergo Maiestas vostra munusculum hilari fronte, meque in suis addictissimis famulis numeret, ac religionem catholicam, ut semper fecit, protegere, ac propugnare pergat. Romae die 20.Novembr. 1609.