ad Euangelii statum instaurandum, promovendumque; instituit. Regimen ipsius erat admodum excellens, rogamus DEUM pro ipso, non verecundantes in hoc. Magnae virtutis est aeque esse humilem, pacificum, et scientem, tolerare proximum, abundare charitate ad omnes iuvandos, et benefacere omnibus viventibus. Haec est vera via, et scala sanctae legis nostrae, facere ut pluvia et venti solitis temporibus revertantur, mundus sit quietus, homines bene gubernati, res singulae recte dispositae, viventes bene vivant, defuncti gaudio perfruantur. Haec habere in promptu, et rationem reddere, in veritate procedit ex nostra sancta fide, et omnes effectus sunt fortitudinis, et potentiae sancti Euangelii nostri.
12. Rex Sacerdoti dicto Usu magno legis promulgatori hosce titulos dedit Kin iù, quam lò tai fù (officium est in regia aula) et Soù fum ciè tù fù lèi (officium extra aulam) Xi tieñ, thum Kieñ (officium quoque aliud est, quorum explicationes non inveni in exemplari.) Item dicto Sacerdoti magnae legis promulgatori vestimentum Ecclesiasticum coloris caerulei, (italice di color pauonazo) donavit. Erat Sacerdos iste pacificus, aliis benefacere gaudebat, virtutis opera summo studio peragendo. Advenit ille in Chinam regione remota ex loco
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/95
From GATE
Revision as of 18:43, 16 January 2018 by Visconti03 (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page