Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/96

From GATE
This page has been proofread


dicto Vam Xi ciù Chim regionis Pagodùm, quod idem ac regio longe dissita. Eius res gestae tres generationes famosas Chinae superarunt, et reliquas scientias perfecte dilatavit. In principio Regi in aula serviebat, post eius nomen libro quoque regio illatum. Regulus dictus Cò cù y in principio bellicis studebat negotiis in partibus Sofam. Rex vero dictus Sò cùm praecepit Ay sù, ut Cò cù y favorabilius ceteris promoveret, (videtur quod Rex iusserit eum esse Consiliarium Cò cù y) etiamsi vehementer a Capitaneo amaretur, non curavit tamen stylum eius ordinarium procedendi; erat enim ungues, et dentes Reip. oculi et aures exercitus (phrasis Sinica) sciebat distribuere reditus suos, non domi accumulare. Obtulit Ecclesiae rem pretiosam dictam Poli (videtur fuisse ex vitro) huius loci Cim regueñ. Praeterea tapetes auro intertextos huius loci Ciè Kì dictos: refecit Ecclesias veteres de novo fundans, et stabiliens atrium, et domum legis: adornans domus, et hospitia splendentia instar Phasianorum volantium, praeter exercitia sanctae legis nostrae operibus studebat charitatis, quotannis quatuor Ecclesiarum Sacerdotes congregando, quibus toto corde inserviebat, de rebus omnibus necessariis providebat spatio dierum