Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/32

From GATE
Revision as of 15:25, 17 January 2018 by ViscontiDiCarlo (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "novo quodam et ante hac inviso laboris genere voluisse, revoluisse, subvoluisse, et devoluisse.<br /> Quod cum plerique mirarentur, atque adeo inusitato reu spectaculo attonit...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


novo quodam et ante hac inviso laboris genere voluisse, revoluisse, subvoluisse, et devoluisse.
Quod cum plerique mirarentur, atque adeo inusitato reu spectaculo attoniti: ecquid insueta hac vasis volutatione sibi vellet? Rogarent; respondisse; ne ipse, aliis omnibus negotiosis, solus otiosus videretur. Intelliges ni fallor (Magne Princeps) quid hac Prodromi mei prolusione velim. Cum singulari favore tuo in Urbem accersitus doctissimos quosuis in hoc orbis theatro legendo, scrivendo, docendo, et aliter certatim de litteris, ac posteritate bene mereri viderem; palladiisque machinis adversus felici marte pugnare; ac eam in rem novas subinde acies instruere, quae et caesim et punctim in illam eiusque socio, ac foederatos sub praestantissimis ducibus irruant. Mihi Diogenaei illius, digni sane tanto Philosopho apophthegmatis memori visum est, pro mea tenuitate, in medium cum illis prodire, ne inter tot egregios probatae virtutis milites, unus de multis cessator haberer. Et proinde, Hesiodi illud in me cadere merito agnoscerem, . Verum cum in hac velitatione, vere Apollinea expeditione oportunum dolio hoc philosophico voluendo locum inquirerem, atque in tanta occupationum, ac studiorum, quibus singulos iam intentos intuebar varietete, sedulo circumspicerem,