qua in partehuius literatii campi industriam meam potissimum collocarem; ecce stationibus iam singulis occupatis, sola mihi restare video antiquissima illa Aegyptiorum rudera, ac temporis iniuria semisepultas monimentorum parietinas; nam praeter difficilem illam antiquitatum Aegyptiacarum, sacrorumque misteriorum, sub hieroglyphicis disciplinis latentium a nemine hucusque (quantum quidem mihi scire licet) tentatam investigationem, idiomatis quoque Aegyptiaci antiqui, quod Coptum vocamus resturatio mihi commissa tanto maiorem laborum copiam, quanto et materia rarior est et difficilior, suppeditavit. Praesertim cum in summa illa rerum humanarum inconstantiam, et vicissitudine nil difficilius sit, ac arduum magis, quam earum rerum, quas vetustas temporum paulatim ab hominum memoria longe remotas, it abdidit; ut omnem intellectus lucem effugere videantur, describere narrationem: in qua praeobscuram ambiguitatem scribentibus praebet rerum inexplorata antiquitas: et legentibus quandoque fidem detrahit abstrusa ac infinitis differentium Authorum contriversiis intricata, et admodum perplexa temporum descriptio. An non igitur in me campum adeo confragosum, ac innumeris difficultatibus impeditum, potissimum sine duce viarum gnaro,
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/33
From GATE
This page has not been proofread