Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/152

From GATE
Revision as of 14:52, 17 January 2018 by ViscontiMigliarese (talk | contribs)
This page has not been proofread


normam erecta, verbo Aegyptiacam rerum faciem ubique videas. Quae omnia hic fusiùs declararem, nisi ea in primae Oedipi nostri partis Syntagmate quarto (quam Simiam Aegyptiacam voco) fuisissimè & particulatim pertractassem[1], quare Lectorem eò remittimus. Atque haec sunt, quae de Colonijs Coptitarum sive Aegyptiorum hucusque dicenda existimavi; de quibus non ignoro alios aliter forsan sentire posse; Verùm ista mihi visa sunt verisimiliora, potuissemque rei propositae alias non contemnendas in medium rationes afferre, si aut instituti mei ratio id modò postulasset, aut mea interesset assensum à Lectoribus violenter extorquere. Sufficit nobis, ex Aegypto factas in totum . Orbem expeditiones, qui unicus noster scopus erat, dilucidè, etsi fusiùs forsan, quàm par erat, hocloco demonstrasse. Quare his relictis ad linguam Coptam postliminio revertamur.

  1. Forma sincopata di 'pertractavissem'.