Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/129

From GATE
Revision as of 14:52, 29 November 2017 by Visconti04 (talk | contribs)
This page has not been proofread


Cum inusitatae magnitudinis Volucres ponere, quos Grifalcos Paulus Marcus: vocat isque ad Venationes M.Chamum, uti solitum tradit. Herberstenius quoque ex recentioribus memorat, tante iste locis fortitudinis Aquilas esse, ut vitulum aggredi non vereautur, huc fortè respicit quod cit. Marcus Venus: l 3 capite de monstrosae vastitatis volucre Ruc dicta ἐλεφανζομάχῳ narrat. Ut vel hunc appareat non sine causa tanta de hyperboreis Gryphibus ab Authoribus tradita fuisse. Cartè Aegyptios Sapientes dicta monstra nequaquam latuisse, imò ea inter hieroglyphica symbola relata ex Oedipo nostro clarè paterit; quare nemo miretur si nos in hac materia Copta seu Aegiptiaca ad Pygmeos, et Gryphes Scythicosdilapsos vider it, quo enim sine id fecerimus, et quantae sit huius digressionis utilitas tunc apparebit; nunc ad instituti nostri semitam reuertamur. Atque ex his omnibus hunc usque dictis tandem concludo; Tartariam, Scythiam, regiones Iagog, et Magog uno nomine Tartarico Cathai, (quod regna significat montibus, et desertis referta) comprehendi Diuiditur autem Cathaia in maiorem, et minorem; maiorem Cathaiam immensa locorum hucusque inexploratorum intercapedine, à Caucaso imper latera videlicet Oceani Hyperborei, et montes Sinarum ad Oceanum Orientalem usque