Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/187

From GATE
Revision as of 12:51, 27 December 2017 by Visconti05 (talk | contribs) (→‎Problematic)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


Siculus, qui primus, si Plinio credendum est, apud Graecos nugaRI Desiit, spectatorque rerum, plurimarum fuit, inter caetera, Mosen hoc nomine vocatumhis verbis prodit. Apud Iudaeos Moses ab Iao, quem illi Deum nvocant, acceptas leges dare praeferebat etc. Quo loco nomine Iao sacrosantum Dei Tertragammaton à Diodoro designatum esse, certum est. Graecos enim istud Dei nomen sic scripsisse, tùm ex Macrobio, tùm ex Clemente Alexandrino clarissimè patet; Macrobius enim cum Deorum omnium nomina ad unum Deum referre vellet, hunc Orphei versiculum recitat. Εἷς Ζεὗς, εἷς Αδης, εἷς Ηλιος, εἷς Διόνυσος. Id est. Iuppiter est unus, Pluto unus, Bacchus est unus, unus Sol. Vel ut Caninius uno versu tradit BAcchus, Sol, Orcus, et Iuppiter unus et idem. Huius, inquit, Macrobius versus authoritas fundatur Oraculo Apollinis Clarii, in quo aliud quoque nomen Soli adicitur, qui in eiusdem sacris versibus inter caetera vocatur Ιαω. Nam consultus Apollo Clarius, quis Deorum habendus sit, qui vocatur Ιαω, ita effatus est. Οργια μλύ δεδαῶζας Ενδ' αῶατῃ παίρῃ καί νοῦς ἀλαπαδνος. Φράζεο παίτων ὓπαζον Θεόν Ιαω. Quorum versuum sententia sic à Caninio appenditur. Orgia qui norunt, arcana recondere par est.