Page:EBC 1606 10 23 0609.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me et R.ssime Dne.
Calamitas in quam ab ultimis meis ad Ill.mam D.V. datis sine ulla mea culpa incidi cogit ut ad Ill.mam D.V. recurram et obnixe flagitem per vulnera Christi ut mediante vestra apud Sanctissimum auctoritate de causa mea per aliquem deputatum a Sua Beatitudine cognoscatur et eadem debito fine terminetur. Placuit quippe Serenissimo archiduci mense iulio proxime elapso mihi per Dominum de Bylly comitem de Ancoppes significare ut infra viginti dies omnibus eius provinciis excederem non amplius reversurus, cumque mihi tale mandatum insolitum viderent praesertim ex eo quod princeps secularis in ecclesiasticum inauditum tam severam et cum aeterna infamia coniunctam ferret sententiam, advolavi ad aulam, neque audiri potui, neque causam vel accusatores cognoscere, neque mihi permissum est ut in carceres irem (quod sponte obtuli) ut inde ad omnia obiecta responderem sub poena vitae si vel de minimo crimine centra suam Celsitudinem vel statum convinci possem, sicque incusso mihi vitae timore nisi parerem coactus sum in Galliam me recipere, indeque ad sacram anchoram Sedis Apostolicae confugere ut ah ea pro meritis recipiam. Si enim peccavi vel quicquam perpetravi centra piissimum illum principem vel eius statum, nec triremes nec mortem recuso; si autem innocens maledicorum falsis accusationibus impetitus hanc gravem iacturam famae et honorum cum ignominia familiae et ecclesiae honoratissimae in qua undecim annis cum honore resedi atque status ecclesiastici dedecore sustineo, neque mihi permittatur causam meam dicere, nec mea calumnia vindicare, spero quod Sanctissimus Dominus amore iustitiae atque immunitatis ecclesiasticae quae in mea persona est indecore violata, erit mihi pro patre benigno et pio domino; fidelissime enim Sedi Apostolicae semper inservivi uti testari possunt Ill.mi archiepiscopus Tarentinus et Dominus Malvasia qui in munere Nuncii apostolici in Belgio sibi mutuo successerunt, neque quicquam commisi quod
---page break---