Rome,1 novembre 1606. Bellarmin � Francois Lucas.
61 3
/
atque eruditissime
Accepi tandem duo volumina iam
dudum mihi a tua charitate promissa. Nescio quid magie mirer, eru-
ditionem scriptoris, an typographi diligentiam, au industriam com-
positoris: sunt enim omnia eximia,et adm�randa, in genere suo, ut
^f'munus piane regium esse videatur. Ago itaque tibi ingentes gratias,
atque hortor ut pergas Ecclesiam Dei laborious tuis tam fructuosis
locupletare,et ornare. Quod autem meo nomini annotationes in vari-
as lectiones novi testamenti dicare volueris, gratissimum fuit,
atque ubi per ocium licuerit eas perlegere, (nunc enim gravissi-
mis occupationibus implicatos nos tenet periculum Venetorum) si
videro textum ipsum certo in melius alicubi posse mutari, signifi-
cabo id Summo Pontifici,et cardinalibus deputatis. Sed tu ipse
piane videe non facile eiusmodi mutationes in sacro textu esse fa-
ciendas, quamvis utilissimum sit, ut viri docti tum de variis lec-
tionibus, tum de iudicio peritorum hominum, tui similium, admone-
antur. Vale, et pr� me Deum precare, quod ego pr� te vicissim fa-
ciam, doctissime, mihique amicissime. Datum Romae, die primo nove-
mbris 1606.
Archiv.Vatic. Mss.Gesuit. 22, epist.LX.