Page:EBC 1606 11 01 0613.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

R.de atque eruditissime D.ne. Accepi tandem duo volumina iam dudum mihi a tua charitate promissa. Nescio quid magie mirer, eruditionem scriptoris, an typographi diligentiam, au industriam compositoris: sunt enim omnia eximia, et admiranda, in genere suo, ut munus piane regium esse videatur. Ago itaque tibi ingentes gratias, atque hortor ut pergas Ecclesiam Dei laborious tuis tam fructuosis locupletare, et ornare. Quod autem meo nomini annotationes in varias lectiones novi testamenti dicare volueris, gratissimum fuit, atque ubi per ocium licuerit eas perlegere, (nunc enim gravissimis occupationibus implicatos nos tenet periculum Venetorum) si videro textum ipsum certo in melius alicubi posse mutari, significabo id Summo Pontifici, et cardinalibus deputatis. Sed tu ipse plane vides non facile eiusmodi mutationes in sacro textu esse faciendas, quamvis utilissimum sit, ut viri docti tum de variis lectionibus, tum de iudicio peritorum hominum, tui similium, admoneantur. Vale, et pro me Deum precare, quod ego pro te vicissim faciam, doctissime, mihique amicissime. Datum Romae, die primo novembris 1606.