Page:EBC 1606 06 30 post 0590.pdf/1

From GATE
Revision as of 13:47, 9 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not_proofreadCategory:EBC_Letters Rome, [seconde mo�t�� de 1606]. Bellarmin au P.J.Dannenme�jr. 590 / Admodum R Pater. Cur tamdiu bulla pr� Dno...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome, [seconde mo�t�� de 1606]. Bellarmin au P.J.Dannenme�jr. 590

/ Admodum R Pater. Cur tamdiu bulla pr� Dno Forner�o retarde-

tur, neque ego in causa sum, nec scio cui culpa imputar! debeat.

Pro DnJ abbate Weingartensi, mox ut literas eius accepi, composui

libellum supplicem, eumque in congregatione coram Sanctissimo Pon^ t ifice legi curavi, et ibidem ipso Pontifico,et cardinalibus St�

Offitii audientibus, exposui merita tam pii abbatis, quae tum ex

literis nostrorum Constantia editis, tum ex colloquio cum alumnis

collegi! Germanici collegeram. Summus Pontifex libenter audivit

omnia, et annuit postulatis, quamvis non omnibus, quia multa erant,

quae nullis conceduntur. Curo nunc bullam expediri, et cum primum

expedita fuerit, scribam ad abbatem, bullamque transmittam.

D.Jacobo Hackero, et D.Joanni Alberti ut facultas concedatur

legendi libros haereticorum, mox operam dabo. Sed nisi aliquis ex

collegio Germanico,vel aliunde sollicitet expeditionem apud nota-

/^rios

Offici!, res in longum ibit; ego enim tam multis gravio-

ribus negociis distineor, ut buie sollicitationi vacare non possim.

Brevius haec omnia expedirantur, si vel cardinali Paravicino, cui

negocia Germanica curae sunt, vel rectori collegi! Germanici com-

mitterentur; mihi vero ab illis id solum commendaretur, ut memoria-

lia congregationi offerrem, et merita personarum exponerem. Vale Rd G Pater, meque apud Deum precibus tuie iuva. Datum "Romae, die ...

Munchen, Reichsarchiv. Jesuitica in genere, fasc.19) n.324. Minute autogr. sans date ni signature.