Page:EBC 1606 06 30 post 0590.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum R.de Pater. Cur tamdiu bulla pro Dno Fornerio retardetur, neque ego in causa sum, nec scio cui culpa imputari debeat. Pro Dno abbate Weingartensi, mox ut literas eius accepi, composui libellum supplicem, eumque in congregatione coram Sanctissimo Pontifice legi curavi, et ibidem ipso Pontifico,et cardinalibus S.ti Offitii audientibus, exposui merita tam pii abbatis, quae tum ex literis nostrorum Constantia editis, tum ex colloquio cum alumnis collegii Germanici collegeram. Summus Pontifex libenter audivit omnia, et annuit postulatis, quamvis non omnibus, quia multa erant, quae nullis conceduntur. Curo nunc bullam expediri, et cum primum expedita fuerit, scribam ad abbatem, bullamque transmittam.
D. Jacobo Hackero, et D. Joanni Alberti ut facultas concedatur legendi libros haereticorum, mox operam dabo. Sed nisi aliquis ex collegio Germanico, vel aliunde sollicitet expeditionem apud notarios S.ti Officii, res in longum ibit; ego enim tam multis gravioribus negociis distineor, ut buie sollicitationi vacare non possim. Brevius haec omnia expedirantur, si vel cardinali Paravicino, cui negocia Germanica curae sunt, vel rectori collegii Germanici committerentur; mihi vero ab illis id solum commendaretur, ut memorialia congregationi offerrem, et merita personarum exponerem. Vale R.de Pater, meque apud Deum precibus tuie iuva. Datum "Romae, die ...