Henrici regis tunc catholici cum Anna Bolena haeretica? Consulat Serenitas vostra librum primum de schismate anglicano Nicolai Sanderi, ubi haec verba inveniet: Omnes anglicani protestanmes, Lu-
therani, Zwingliani, Calvinista^, Puritani,et Libertini has nuptias
Henrici,et Annae adorant^ut fontem evangelii sui, matrem ecclesiae
s�ae, originem fidei suae. Ao ut caetera omittam, quia nimis longum
esset singillatim persegui: vidi ego oculis mais quanta esset liber-
tas haereticorum quo tempore vivebat uxor ducis
quae hae-
reticis Calvinianis obnoxia erat: sola enim umbra mulieris illius
faciebat, ut in illa provincia haeresis toleraretur: et tamen foemi-
na illa vetula,et deformis erat: quod si iuvenis,et formosa fuisset:
et cor viri sui amoris retibus occupasset; quanta,quaeso mala ab
haereticis timer! potuissent? Venio ad scandalum: Serenissima vostra
domus verissima laude floret inter omnes gentes, quod ab omni haere
sis colluvione intacta permanserit, quodque ec^esiae catholicae lo
gos sanctissime ad hanc diem observaverit: denique quod omnem ditio-
nem suam, quae amplissima est, in antiqua,atque orthodoxa religione,
et in ecclesiae catholicae obedientia continuerit. Quae erit igitur
admiratio hominum, si videant centra expressam ecclesiae legem,et
cum evidenti periculo fidei in ipsam domum principis admitti hae-
reticam foeminam ad maritale consortiumi Lex est concili! Agathen-
sis ab ecclesia universali approbata,et in Decretum relata 28.q.8.
can. Non debet: ut non liceat haereticam mulierem ad coniugium cum
viro catholico admitti. Quis ergo non ingemiscat, si videat in domo
Serenissimorum principum originem tam ingentis mali! Horret profec-
to animus meus cogitare ex una tali scintilla quam magnum incendium
excitari possit. Sed quondam, ut initio dixi, non facile possum ad
duci,ut credam, quod fortasse sparsit vanus rumor; non ero in hac re
rchiv.
deploranda prolixior. Unum precor Serenissimam Oelsitudinem vestram,
ostulat.
ol.Jur/^ ut eo animo haec logore dignetur, quo � me scripta, sunt, candido vi-
3^ - 32^
delicet,et sincero,et gloriae,ac salutis imperii vostri cupidissimo.
Alig.XXXV Deus Optimus Maximus Serenissimam personam vestram cum omni domo sua
diutissime servet incolumem. Romae 1605.