Page:EBC 1605 12 0534.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

Henrici regis tunc catholici cum Anna Bolena haeretica? Consulat Serenitas vostra librum primum de schismate anglicano Nicolai Sanderi, ubi haec verba inveniet: Omnes anglicani protestantes, Lutherani, Zwingliani, Calvinistae, Puritani, et Libertini has nuptias Henrici, et Annae adorant, ut fontem evangelii sui, matrem ecclesiae suae, originem fidei suae. Ac ut caetera omittam, quia nimis longum esset singillatim persegui: vidi ego oculis mais quanta esset libertas haereticorum quo tempore vivebat uxor ducis N. quae haereticis Calvinianis obnoxia erat: sola enim umbra mulieris illius faciebat, ut in illa provincia haeresis toleraretur: et tamen foemina illa vetula, et deformis erat: quod si iuvenis, et formosa fuisset: et cor viri sui amoris retibus occupasset; quanta, quaeso mala ab haereticis timeri potuissent? Venio ad scandalum: Serenissima vostra domus verissima laude floret inter omnes gentes, quod ab omni haere sis colluvione intacta permanserit, quodque ecclesiae catholicae leges sanctissime ad hanc diem observaverit: denique quod omnem ditionem suam, quae amplissima est, in antiqua, atque orthodoxa religione, et in ecclesiae catholicae obedientia continuerit. Quae erit igitur admiratio hominum, si videant centra expressam ecclesiae legem, et cum evidenti periculo fidei in ipsam domum principis admitti haereticam foeminam ad maritale consortiumi Lex est concilii Agathensis ab ecclesia universali approbata, et in Decretum relata 28.q.8.can. Non debet: ut non liceat haereticam mulierem ad coniugium cum viro catholico admitti. Quis ergo non ingemiscat, si videat in domo Serenissimorum principum originem tam ingentis mali Horret profecto animus meus cogitare ex una tali scintilla quam magnum incendium excitari possit. Sed quondam, ut initio dixi, non facile possum adduci, ut credam, quod fortasse sparsit vanus rumor; non ero in hac redeploranda prolixior. Unum precor Serenissimam Celsitudinem vestram, ut eo animo haec logore dignetur, quo a me scripta, sunt, candido videlicet, et sincero, et gloriae, ac salutis imperii vestri cupidissimo. Deus Optimus Maximus Serenissimam personam vestram cum omni domo sua diutissime servet incolumem. Romae 1605.