Page:EBC 1605 09 20 0499.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread

Ill.me et Rev.me Domine.
Quae hactenus fausta,infausta contigerunt, replicare nolo, ne vulnus doloris vestri refricem, luctuosoque murmure repetam illam, quae in sermone eruditorum est Θέὸμαχιαν. Satis illi indultum, satis silentio meo, cuius si nunc excusationem texam, repetam integri semestris historiam, cuius non vobis minus quam mihi toediosam fore άνάνήσίν auguror. Sanctissimi in Cristo D.N. D. Clementis papae vili, animam ut spero apud coelestes triumphare, ita memori- am perpetua benedictione apud mortales florere opto. Aliud nil vir- tus eius, nil pietas, studiaque in rem christianam praeclara ac ra ra meruerunt. De me taceo, quem Atlas ille ut filium humeris semper sustinuit, extulit, servavit. id tamen dico,cum aliud non possim, Vivat ulemens Clemens sempiternum. De praesenti pontifica maximo quanquam vereor,ut sera gratulatio sit, quia tamen vel ser� orbis christiani pastori granulari pietas iubet, en gratulcr ex a- nimo, eiusque pontificatum urbi, orbi, Ecclesiae auspicatissimum esse voveo. De statu spero eum esse quem semper volui et optavi, hoc est foelicissimum. Mea ratio illa est, ut emendatis ali- quantulum priorum temporum infortuniis archiep^^ noster (q^^n primum et potissimum rerum mearum patronum hact�hus Moguntia largita est) aulico me suo consilio non adsciverit solum, sed et praefecerit ecclesiastico, hoc est omnibus illis negotiis,quae extirpandae hae- resi, plantandae ac propagandae catholicae fidei in recens adiectis ^^f*comitatibus et feudis, adeoque hominum animabus Deo veritatique lu- crifaciendis operam navant. A�dua fateor provincia, ac magni labo- ris, maioris conscientiae. Sed sublevaturum spero eum,cuius gloriae milito. Rie suppetet consilium, hic sapientiam, hic prudentiam,ut cum vel maxime ineluctabilis videbitur hominum nequitia, praesentis- sima futura sit christianae Detrae victoria. Proximis nundinis libellos aliquos edidi, partim novos,partim