Page:EBC 1605 09 20 0499.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me et Rev.me Domine.
Quae hactenus fausta,infausta contigerunt, replicare nolo, ne vulnus doloris vestri refricem, luctuosoque murmure repetam illam, quae in sermone eruditorum est Θέὸμαχιαν. Satis illi indultum, satis silentio meo, cuius si nunc excusationem texam, repetam integri semestris historiam, cuius non vobis minus quam mihi toediosam fore άνάνήσίν auguror. Sanctissimi in Cristo D.N. D. Clementis papae VIII, animam ut spero apud coelestes triumphare, ita memoriam perpetua benedictione apud mortales florere opto. Aliud nil virtus eius, nil pietas, studiaque in rem christianam praeclara ac rara meruerunt. De me taceo, quem Atlas ille ut filium humeris semper sustinuit, extulit, servavit. Id tamen dico, cum aliud non possim, Vivat Clemens Clemens sempiternum. De praesenti pontifica maximo quanquam vereor, ut sera gratulatio sit, quia tamen vel serò orbis christiani pastori granulari pietas iubet, en gratulor ex animo, eiusque pontificatum urbi, orbi, Ecclesiae auspicatissimum esse voveo.
De V.ae Ill.mae D.is statu spero eum esse quem semper volui et optavi, hoc est foelicissimum. Mea ratio illa est, ut emendatis aliquantulum priorum temporum infortuniis Ill.mus archiep.us noster (quem primum et potissimum rerum mearum patronum hactehus Moguntia largita est) aulico me suo consilio non adsciverit solum, sed et praefecerit ecclesiastico, hoc est omnibus illis negotiis, quae extirpandae haeresi, plantandae ac propagandae catholicae fidei in recens adiectis comitatibus et feudis, adeoque hominum animabus Deo veritatique lucrifaciendis operam navant. Ardua fateor provincia, ac magni laboris, maioris conscientiae. Sed sublevaturum spero eum, cuius gloriae milito. Hic suppetet consilium, hic sapientiam, hic prudentiam, ut cum vel maxime ineluctabilis videbitur hominum nequitia, praesentissima futura sit christianae Petrae victoria.
Proximis nundinis libellos aliquos edidi, partim novos, partim
---page break---