Page:FC 1042.djvu/355

From GATE
This page has not been proofread



f. 170r



inordinato impetu quodam[1] aliquo, inordinato in quo[2] uantum ad ipsam quantitatem desiderii insurgentis. Hic sensi quandam[3] satis claram admirationem, considerans[4] glorificationem totius humanitatis Christi, Divinitati unitae, admirabile enim instrumentum operandi circa corporalia omnia, videtur[5] esse unum[6] corpus humanum unitum Divinitati, admirabilis[7] quoque videtur[8] principium illud corporis, quod est anima rationalis, dum ipsi divinitati immediatae unitur[9], qualis enim, et quantus actus ad vitam sensibilem atque rationalem, est actus corporis phisici[10] organici, omnipotenti Deitati coniunctus, Christus[11] autem ipse humanus id est eadem anima quatenus abstracta[12], circa aeterna[13] spiritualia versatur longe[14] potest apparere[15] dum consi=

_______________

  1. quodam] om. MF
  2. in quo] inquam MF. Possible transcription error if the curly "q" was misinterpreted.
  3. quandam] quamdam MF
  4. considerans] considerationem MF
  5. videtur] verum MF [p. 627]
  6. unum] om. MF
  7. admirabilis] admirabilius MF
  8. videtur] verum MF
  9. unitur] unitum est MF
  10. phisici] physici MF
  11. Christus] Spiritus MF
  12. abstracta] abstracte MF
  13. aeterna] add. et MF
  14. longe] add. maior MF
  15. potest apparere] apparere potest MF