Page:FC 1042.djvu/250

From GATE
This page has been proofread



f. 117v



Paratum esse finire vitam in quolibet bono opere. solum Christum ita esse paratum, ut in quolibet tali bono opere, utcumque[1] sit, libenter[2] velit finire vitam. Hic mecum quoque dum[3] quererem[4] aliquam causam devotionis, et gratiarum actionis ex eo ipso, quod praedictus Canonicus Beato[5] Bartholomeus mortuus fuisset post medium noctis diei Dominici[6], videlicet circiter secundam horam, illud mihi occurrit ad spem bonam, quia[7] praedictus fuerat (et hoc certe[8] sciebam ex fide[9] ipsius, et ex socio) optime, et continuo ex multis annis devotissimus erga honorem Sancti Michalis[10] Arcangeli [11], cui quidem cum omnibus aliis Angelis dies lunae in spetiem [12] quamdam com[m]emorationis in quibusdam[13] ecclesiis dicata est, gaudebam enim [14] quod tali die obiisset, et ex hoc consolabar. Die alio quodam cum celebrarem officium missae principali intentione pro Bac[c]alaureo[15] Alfonso nostro, qui die praecedenti abierat Lovanium, ego tenens in manibus meis indignus dignissimum Eucharistiae sacramentum, recognovi magnam

_______________

  1. utcumque] ubicumque MF
  2. libenter] lubenter MF
  3. mecum quoque dum] quoque dum mecum MF
  4. quererem] quaererem MF
  5. Beato] dominus MF
  6. Dominici] dominicae MF [p. 583]
  7. quia] quod MF
  8. certe] certo MF
  9. fide] fine MF
  10. Michalis] Michaelis MF
  11. Arcangeli] archangeli MF
  12. spetiem] speciem MF
  13. in quibusdam] a multis MF
  14. enim] ergo MF
  15. Bac[c]alaureo] domino Alvaro MF