Page:FC 1042.djvu/252

From GATE
This page has been proofread



f. 118v



nimium vaga esset, si neque corpus proprium neque alius spiritus[1] impediret eam[2] ab executione motuum suae voluntatis? Nunc esset Romae, nunc Hispaniae[3], nunc in Patria apud parentes, nunc alibi. Bonum igitur necessarium ipsae[4] Animae est, ut retineatur in corpore, et ut non possit nisi per ipsum operari. Sit igitur Benedictus Dominus, qui disponit omnia suaviter.

Die Sanctae Catherinae[5] Alexandrinae fuit mihi quaedam singularis notitia, quomodo ad melius divinum officium recitandum admodum adiuvarer[6]. Dum durat intentio bona ad verba divina, Dominus sollicitus est circa alia negotia, et opera Nostra. Nempe tibi persuade[7] in terra[8], dum durat[9] intentio[10] bona ad verba divina, Dominum sollicitum esse circa alia negotia, et opera tua, et ideo non debes permittere te nunc[11] distrahi ad quaecumque quantumcumque pia opera, ne impe=

_______________

  1. spiritus] add. ipsam MF
  2. eam] om. MF
  3. Hispaniae] in Hyspania MF
  4. ipsae] ipsi MF
  5. Catherinae] Catharinae MF
  6. adiuvarer] adiuvaret MF
  7. persuade] persuadere MF
  8. in terra] interea MF
  9. durat] duravit MF
  10. intentio] attentio MF
  11. nunc] tunc MF [p. 584]