Page:FC 1042.djvu/171

From GATE
This page has been proofread



f. 78r


devotionem[1] et gaudium ut Sancti qui in coelis sunt[2] haberent[3] nunc modum potestatem[4] scientiam[5] voluntatem[6] ad faciendum et compensandum quod homines[7] voluerunt[8] vel nescierunt vel non potuerunt circa res divinas et proximorum tum[9] vivorum et[10] mortuorum.

Hic habui quoddam desiderium ut possem exprimere opere vel verbis exterioribus vel quovis alio modo quo manifestum esse possit singulis sanctis atque Angelis omnia illa quae dominus in hoc mundo fecit et quae hucusque[11] ad nos[12] misit ut quisque[13] Sanctorum hoc modo possit[14] cognoscere et in illis videre glorificatorem suum ad suam maiorem gloriam accidentalem quae potest Augeri gloriam Sanctorum occasione nostra. augeri sumpta etiam ex nobis occasione nos[15] enim possumus esse illis[16]


_______________

  1. devotionem] desiderium MF
  2. sunt] add. ut ita fieret MF
  3. haberent] habeant MF
  4. potestatem] add. et MF
  5. scientiam] add. et MF
  6. voluntatem] add. etc. MF
  7. homines] hic MF
  8. voluerunt] noluerunt MF
  9. tum] tam MF
  10. et] quam MF
  11. quae hucusque] quaecumque MF
  12. nos] add. hucusque MF
  13. ut quisque] quorumcumque MF
  14. possit] posset MF
  15. nos] om. MF
  16. esse illis] illis esse MF