f. 37r
sentiebam enim Deo placere orationes pro ipsa resurrectione talium corporum item sumi posse[1] ex oratione[2] super dictis sepulturis facienda[3] considerationem illius summae sapientiae qua futura est ipsa miranda resurrectio et quod talis pulvis qui nunc cernitur futurus sit tam pretiosum[4] corpus in gloria uniuscuiusque nostrum agi possunt gratiae Deo vivis[5] talibus corporum reliquiis, et[6] tam multa bona operatus est Deus per illa instrumenta quae tamen nihil sunt nunc in sepulchris. His et similibus considerationibus incitantur Christiani non solum[7] ad memoriam[8] ipsorum defunctorum ad agendum gratiam[9] si iam sunt in caelis[10] ad deprecandum veniam si sunt in purgatorio sed etiam ut in ipsis crescat, et dilatetur fides
_______________