f. 34r
Hoc erit quando idem spiritus erit in affectu in cogitatione in[1] locutione[2], et in opere Hinc ergo[3] colligebam oportere imitari doctorem et Magistrum et modum quo loquatur ita ut[4] si fieri posset oporteret[5] Spiritum sanctum cum lachrymis[6] quarundam[7] rerum, sensumque[8] sequendo conaremur cum lachrymis loqui compunctionis, et contritionis vel scribere cum edificationis[9] auditoris desiderio quemadmodum nosmet ipsos[10] eadem nos docens, vel sentire faciens.
Hinc specialis aliquis intellectus mihi occurrit et cogitatio[11] eius loci: "Ductus est Iesus a spiritu in desertum"[I], et alterius: "Venit in spiritu in templum"[II] ubi specialis quidam spiritus sensus percipitur movens personam ad operandum, vel ad loquendum etc.
_______________
_______________
- ↑ in] om. MF
- ↑ locutione] loquutione MF
- ↑ ergo] ego MF. The "ego" is probably a typo but it works grammatically.
- ↑ ut] add. quod MF
- ↑ oporteret] add. [imitari] MF
- ↑ lachrymis] add. [suggerentem] MF
- ↑ quarundam] quarumdam MF
- ↑ sensumque] sensum quae MF
- ↑ edificationis] aedificationis MF
- ↑ nosmet ipsos] add. [movet] MF
- ↑ cogitatio] cognitio MF