Page:AKC 1668 03 17 558-079.pdf/1

From GATE
Revision as of 09:11, 16 October 2025 by Ella Yates (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page


Reverende Pater in Christo


Sumas et incredibili animi mei dolore, de incendio in Caesareo palatio exorto percepi; quo ita
Roma plena erat. Miror ego sanè abscondita iudicia Dei, quod optimum Religiosissimum Imperatorem
tot tantisque adversantibus exerceat. Romae fama est, illud non casu, sed data opera per proditionem
excitatam, eorum videlicet, qui ambitione ea gloriae exaltatione a transversam acti nil aliud nisi

Deo devotam eversam velint alius tamen casuale fuisse ecserxat. Neque Caesar immunis est nisi potenti dextra Dei praevenietur. O mi pater quanto ipsi significare possem; oretenus, quae literis incedere non licet. Magnae res gerantur contra imperium et principes eius dormiunt? Quid boni sperare possumus; ab ijs, qui dissidijs, discordia, et ambitione excicati, privatum publico bono preponant. Qui pecunijs et pollicitationibus, maximis sero tamen falsis corrupti imperij libertatem proditione vendunt. Oro divinam bonitatem, ut tandem malis secuturis modum statuet. Christianus orbis paroxysmorum vehementem petitur; fixit divina bonitas, et malignantis naturae febri decocta, in meliorem sanitatis statum reducatur. Sed iam ad alia. Ars Combinatoria Caesari inscripta hic aestate adhuc, uti mihi Jansonius scribit, a praelo absolvetur. Latium quod iussu Pater Generalis Pontifice dedicabitur, nam praelo subiectus. eadem, qua China, magnificentia imprimendum. Post pascha venient ad Collegium Romanum nepotes Summi Ponficis prandio excipiendi; vade novi mihi sumptus faciendi sunt, ad Galleriam nostram, novis inventionibus adornandam, quibus variē delectantur. Veniet et Serenissimus Cardinalis Leopoldus Medici ut eam perlustret, pro sua in nova experimenta comparanda, et materi affecta quo me prosequatur. Ego hisce exhibiti mox re in magnae eo Sancti Eustachii ; ubi fabricam inceptam urgebo, deiparae intactus, ubi utique pro Caesare cum meis , . Precabis quo ad . Ut eum divina bonitas Deipara et Sanctum Eustachium in omni adsistant. Et non dubito, quia Caesar, quoq ex sua parte, gloriose incoepit, templi restaurationem, novis subinde beneficijs prosequi non fis destiturus. Vale mi pater et pro me ora.

Salutat Reverentiam Vestram Illustrissimus Comes Vradslaeu, olim suis dilectissimus; est vere Iuvenis ex gratijs compostas, qui et inductis, ad se rapit corda eorum, quibuscum . Reverentia Vestra optimum Spirit quibuscuius modis distrahet, ne in mirorem incidas. Et sibi caneat ab ijs quos non novit, exteris. De novo Cometa hos scribam.

Romae 17 Martij 1668

Reverentiae Vestrae servus indignissimus

Athanasius Kircher