Page:AKC 1662 09 20 555-178.pdf/1

From GATE
Revision as of 08:59, 11 September 2025 by 10.0.0.23 (talk)
This page has been proofread
Beatissime Pater.

Numismata, quibus Beatitudo vestra, praeterlapsis diebus me famulum
suum quantumvis indignum cohonestare non fuit dedignata; tanto utique maiori
exuberantis animi gaudio accepi; quanto grandiori ab eo, qui divinarum
humanarumque verum unicum in Terris Arbitrum agit, immerito me honore affectum agnosco. Et uti illa praegrandis animi ectypa sunt. ita quoque munus prorsus singulare, ceu κειμΉλισν longe praestantissimum, magni facio. Exponetur illud in tenui Museolo non duntaxat, tanquam Beatitudinis vestrae praestitae in me beneficentiae Μνημόσυνον cedro perennius; Sed et veluti sapientiae, pietatis, magnificentiae, caeterarumque virtutum planè caelestium speculum Exteris omnibus ad contemplandum propositum; Ut quanta magnae mentis TUAE qua viget, faecunditas, ad divini Nominis gloriam, Ecclesiaeque splendorem quotidie pariat, cunctis enarrent populis; tanti Pontificis sapientiam in universas mundi semitas divulgent. Sed et Societatis nostrae Patres, dum, quae pro innata TIBI benignitate et clementia concessisti, spectant donaria; una quoque beneficiorum a Beatitudine Vestra in eam nullo non tempore collatorum memores; veluti totidem sigillis, venerandam TUI memoriam, in intimis cordium thalamis indelebili gratitudinis affectu imprimant. Vale Beatissime Pater, Deo, Ecclesiae, Orbique diu superstes. Ex Collegio Romano 20 Sept. 1662 Beatitudinis vestrae ad Beatissimos pedes in osculo sancto provolutus Servus humillimus et indignissimus Athanasius Kircherus