Page:AKC 1664 04 16 563-292.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread


Admodum Reverende Pater

P. Joem Gruberum, patrem sane amantissima in Sinarum toto orbe desertisabitura
hisce ad RV. datis, tum ob communem similium studiorum necessitudinem; tum nonnullam meae
in RVæ cordetimae? voluntatis affectus demonstrationem contestandam, onerandum duxi.
Diei autem vix potest quanto voluptatis sensu lectione rerum á RV tanto Societatis
nostrae tum honore tum Ecclesiæ Sinicae emolumento, delicatus fuerim; sed ut rerum fatear
pari sane affectus vicissitudine dolui; ne R.a V.a iis in rebus laboribusque gloriosis, ad diam
nominis gloriam tantopere profuturis collaborare non posse. Nos heroica agina opera
eminus admirati cum aliud non queamus, vitam nostram Cartaceis puerorum crepundis?
cum dolore terimus; utinam cum aliquo merito! quod ut non defui, faxit divina bonitas
et clementia. Gaudeo quoque ea intimis animi medullis amantissimi P. meú Ferdinandem
Verbist in regia Mathematica palæstra a RV successorem constitutum; qui uti eximio
pollet ingenio, ita quoque muneris? sui partes omnes egregiè expleturum confido. O utinam
plures haberemus etiam in Europa tam gloriosæ succesiones capaces, tunc optimi sane de notis
vobisque actum censeremus. Sed nescio quo fato accidat,ut ii qui possent senectutis tædio impediti
nolint; alii vero etiam longioris summisque periculis expositi itineris fastidio deterriti, tam acceptæ
Deo vineæ operam dare detrectent. Verum enim vero ubi maxime humanæ negotiationis industria
succubuerit;ibi ibi divinae providentiae dispositionem minime defuturam confido. Habeo modo
præ manitus librum qui inscribitur CHINA qua sacris et profanis Illustrata; in quo gloriosorum a RV.
gestorum frequens mentio fit; in quo et PP.NN exanthlatos? in vinea christi labores posteritati
ad imitandum propono. Faxit divina bonitas ut sic dicto libro sui tempore ? possit. Ad nova quod attinet
attinet, eum melius ex latore huius vina Epistola oretenus RV. intelliget quam ego fasioribus verbis
non explicare non queam. Vale itaque mi pater millius; Vale Soc. nostra Germaniæque decus et gloria,
nec non Sinicae Ecclesiae unicum fulcimentum; mei interim in suis SS et orat. 5 haud immemor.
Roma 16 April. 1664
RV. servuus in Xro
Athanasius Kircher
P. Joi Adamo Schall. Pechinum Sinoru.
---page break---