Page:AKC 1664 04 16 563-292.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread


Ad.m Reverende Pater

P. Joem Gruberum, patrem sane amantissima in Sinaru toto orbe abitura
hisce ad RV. datis, tum ob communem similium studiorum necessitudinem;tum nonnullum mea
in RVæ voluntatis affectus demonstrationem contestandam, onerandum duas
Diu autem vix potest quanto voluptatis sensu, lechone rerum á RV dante Societatis
nostra tum honore tum Ecclesiæ Sinica emolumento, delibatus fuerim; sed ut nerum fatear pari sane affectus vicissitudine dolui; ne R.a V.a ijs in rebus laboribusque glorisis, ad diuini
nominis gloriam tantopere profuturis collaborare non posse. Nos heroica a*tra opera
eminus admirati cum aliud non queamus,vitam nostram Cartaceis puerorum crepundis
cum dolore terimus; utinam cum aliquo merito! quod ut non degni, faxit divina bonitas
et clementia. Gaudeu quoque ea intimis animi medullis amantissimi P. meũ Ferdinandum
Verbist in regia Mathematum palætra a RV successorem constitutum; qui uti eximio
pollet ingenius,ita quoque muneris fui partes omnes egregie expleturum confido. O utinam
plures haberemus etiam in Europa tam gloriosæ succesionis capaces, tunc optimi sane de notis
vobisque actum censeremus. Sed nescio quo fatu accidat,ut ij qui possent senectutis tædio impediti
noline; alij veru etiam longioris summisque periculis expositi itineris fastidio deterriti, tam acceptæ
Deo vineæ operam dire detrectent. Verum enim vero ubi maxime humanæ negotiationis industria
succubuerit;ibi ibi divine providentiae dispositionem minime defutaram confido. Habeo modo
præ manitus librum qui inscribit CHINA qua sacris et profanis Illustrata; in quo gloriosorum a RV.
gestorum frequens mentio fit; in quo et PP.NN ex***latos in vinea christi labores posteritati
ad imitandum propono. Faxit divina bonitas ut sic dicto libro fa* tempore possit . Ad nova quod attinet
attinet, eum meluis ex latore huius vina Epistola oretenus RV. intelliget quam ego fasioribus verbis
non explicare non queam. Vale itaque mi pater millius; Vale Soc. nostra Germaniæque decus et gloria,
nec non Sinica Ecclesia unicum fulcimentum; mei interim in suis SS et orat. 5 haud immemor.
Roma 16 April. 1664
RV. servuus in Xro
Athanasius Kircher
P. Joi Adamo Schall. Pechinum Sinoru.
---page break---