†
Illustrissime Vir.
Miraberis forsan, qua fronte ne dicam temeritate, ego vir externus
ignotusque te virum illustrissimum, gravioribusque distentum negotijs, importune
interpellare audeam; audeo, quia sic vult, sic iubet, Christophorus
Centurionus filius tuus dilectissimus, mihi vero communi
religionis vinculo coniunctissimus frater. cuius præstans ingenium, morum
adhæc virtutumque in eo elucescentium splendor, tantum in me ponderis
habuerunt; ut cognito filio ad quasvis disciplinas capessendas aptissimo
et on nisi ad magna nato, tantæ quoque indolis patrem cognoscere
percuperem. Audivi enim iam dudum, quantus literatorum fautor sis
quam acri gravique iudicio polleas ut literarum studia non tantum fovere
et æstimare, sed et eadem cum dignitate, in Literatorum consortio sustinere
posse videaris. Quæ animi decora et ornamenta, cum in Filium minime
virtutis tuæ degererem, abunde transfuderis; oppido sane gauisus sum
aliquam ne exinde, tibi vir illustrissime in filio gratificandi, occasionem
nactum esse; cum nihil antiquius habeam, quam exiguum illud scientiæ
quod Deus opt: max: pro infinita sua bonitate largiri dignatus est, similibus
ingenijs, hoc est, filijs tuis, ea qua par est ingenuitate, affectu cordintimo, sin=
ceritate adhæc et candore prorsus germano prompto animo communicare; quod
quidem notum meum tum maiorem effectum sortietur, cum hasce meæ inte
tuoqe humanitatis benevolentiæqe indices literas minime ingratas fuisse intellexero.
Ceteram um unice deprecor, ut te tuamqe familiam illustris.mi diu sospitem conseruet.
Romæ 27 Febr: 1648
Ill.mi D.nis V.ri
Servus humilmus
Athanasius Kircherius
a Ser. Jesu.
Page:AKC 1648 02 27 561-078.pdf/1
From GATE
Revision as of 14:32, 1 July 2025 by Jonah Tran (talk | contribs)
This page has not been proofread