Page:AKC 1648 02 27 561-078.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread

Illustrissime Vir. Miraberis forsan, qua fronte ne dicam temeritate, ego vir externus
ignotusq te virum illustrissimum, gravioribusq distentum negotijs, im=
portunè interpellare audeam; audeo, quia sic vult, sic iubet, chri=
stophorus Centurionus filius tuus dilectissimus, mihi verò communi
religionis vinculo coniunctissimus frater. cuius præstans ingenium, mo=
rum adhæc virtutumq in eo elucescentium splendor, tantum in me ponderis
habuerunt; ut cognito filio ad quasvis disciplinas capessendas aptissimo
et on nisi ad magna nato, tantæ quoq indolis patrem cognoscere
percuperem. Audivi enim íam dudum, quantus literatorum fautor sis
quam acri graviq iudicio polleas ut literarum studia non tantum fovere
et æstimare, sed et eadem cum dignitate, in Literatorum consortio sustinere
posse videaris. Quæ animi decora et ornamenta, cum in Filium minimè
virtutis tuæ degererem, abundè transfuderis; oppidò sanè gauisus sum
aliquam ne exinde, tibi vir illustrissime in filio gratificandi, occasionem
nactum esse; cum nihil antiquius habeam, quam exiguum illud scientiæ
quod Deus opt: max: pro infinita sua bonitate largiri dignatus et, similibus
ingenijs, hoc est, filijs tuis, ea qua par est ingenuitate, affectu cordintimo, sin=
ceritate adhæc et candore prorsus germano prompto animo communicare; quod
quidem notum meum tum maiorem effectum sortietur, cum hasce meæ inte
tuoq humanitatis benevolentiæq indices literas minimè ingratas fuisse intellexero.
Ceteram um unicè deprecor, ut te tuamq familiam illustris.mi diu sospitem conseruet.
Romæ 27 Febr: 1648
Ill.mi D.mis V.ri
Servus humilmus
Athanasius Kircherius

a Ser. Jesu.