Admodum Reverende Pater
P. Joem Gruberum, patrem sane amantissima in Sinaru toto orbe abitura
hisce ad RV. datis, tum ob communem similium studiorum necessitudinem; tum nonnullam meae
in RVæ eo?drtima? voluntatis affectus demonstrationem contestandam, onerandum duxi.
Diei autem vix potest quanto voluptatis sensu, lectione rerum á RV tanto Societatis
nostrae tum honore tum Ecclesiæ Sinicae emolumento, delibatus fuerim; sed ut rerum fatear
pari sane affectus vicissitudine dolui; ne R.a V.a iis in rebus laboribusque gloriosis, ad diuini
nominis gloriam tantopere profuturis collaborare non posse. Nos heroica a*tra opera
eminus admirati cum aliud non queamus, vitam nostram Cartaceis puerorum crepundis
cum dolore terimus; utinam cum aliquo merito! quod ut non defui, faxit divina bonitas
et clementia. Gaudeo quoque ea intimis animi medullis amantissimi P. meũ Ferdinandum
Verbist in regia Mathematum palæstra a RV successorem constitutum; qui uti eximio
pollet ingenio, ita quoque muneris sui partes omnes egregie expleturum confido. O utinam
plures haberemus etiam in Europa tam gloriosæ succesionis capaces, tunc optimi sane de notis
vobisque actum censeremus. Sed nescio quo fato accidat,ut ii qui possent senectutis tædio impediti
nolint; alii vero etiam longioris summisque periculis expositi itineris fastidio deterriti, tam acceptæ
Deo vineæ operam dare detrectent. Verum enim vero ubi maxime humanæ negotiationis industria
succubuerit;ibi ibi divinae providentiae dispositionem minime defuturam confido. Habeo modo
præ manitus librum qui inscribitur CHINA qua sacris et profanis Illustrata; in quo gloriosorum a RV.
gestorum frequens mentio fit; in quo et PP.NN exanthlatos? in vinea christi labores posteritati
ad imitandum propono. Faxit divina bonitas ut sic dicto libro sui tempore ? possit. Ad nova quod attinet
attinet, eum melius ex latore huius vina Epistola oretenus RV. intelliget quam ego fasioribus verbis
non explicare non queam. Vale itaque mi pater millius; Vale Soc. nostra Germaniæque decus et gloria,
nec non Sinicae Ecclesiae unicum fulcimentum; mei interim in suis SS et orat. 5 haud immemor.
Roma 16 April. 1664
RV. servuus in Xro
Athanasius Kircher
P. Joi Adamo Schall. Pechinum Sinoru.
---page break---