Page:FC 1042.djvu/286

From GATE
This page has not been proofread



f. 135v



Christus crucifixum via ad gloriam. versus Crucem. Christus enim crucifixus[1] via est ad gloriam animae nostrae et corporis, nec solum via, sed[2] veritas et vita[I]. Tu igitur, quando tibi studebis et tuam ipsius aedificationem et[3] veram consolationem quesieris, sive proprium profectum, vide[4] semper ne initaris[5] human[a]e gratiae, sed in[6] In favoribus Hominum extende te ad ea quae sunt Crucis. favoribus hominum ad Inferiora[7] te extendas[8], id est ad ea quae sunt crucis. Alius erit, qui usque ad certum gradum per internam[9] pulchritudinem, potentiam ac bonitatem, quae sibi offertur, melius proficeret[10] in gratiarum actionibus et melius forte movebitur ad glorificandum Deum optimum Maximum[11] et omnibus modis infinitum. Oportet tamen tandem (si non fiat ab initio) ut veniamus ad crucem eam in qua pependit salus nostra in Christo enim crucifixo est salus nostra, nostra vita, et nostra resurrectio[II]. Haec enim[12] tria ordine quodam praecedunt gloriam nostram qu[a]e in coelis nos
_______________

  1. via ... vita] cf. Io 14,6
  2. vita ... resurrectio] cf. Io 11,25

_______________

  1. crucifixus] add. vera MF
  2. sed] add. et MF
  3. et] aut MF
  4. uide] add. utMF
  5. ne initaris] renitaris MF
  6. sed in] et MF
  7. Inferiora] interiora MF
  8. extendas] extendens MF
  9. internam] externam MF
  10. proficeret] proficiet MF
  11. optimum Maximum] omnipotentem MF
  12. enim] autem MF