Page:FC 1042.djvu/149

From GATE
Revision as of 12:58, 24 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 67r


applicaui Sacrum pro omnibus laboribus quos haberent aliqui et quicunque quando[1] fratres uel amici etc. pro laboribus inquam non solum praesentibus sed etiam praeteritis et futuris ut tale sacrificium sit sup[p]lementum in gratiarum actiones debitas[2] ad petendum ueniam et gratias quae queri debent per uiam talium tribulationum.

Eodem modo habui deuotionem et desiderium rei possibilis hoc est quod ego esse ante omnes martires et dinere exaudiat te Dominus in die tribulationis. essem ante omnes martires et unicuique eorum possem dicere: "Exaudiat te Dominus in die tribulationis"[I] etc., "Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet"[II], "Impleat Dominus omnes petitiones tuas"[III], "et holocaustum tuum pingue fiat"[IV], hoc omne in bono sensu spiritus sensi.

Eodem die cum uellem dicere completorium


_______________

  1. Ps 19,2
  2. Ps 19,5
  3. Ps 19,7
  4. Ps 19,4

_______________

  1. quando] modo MF
  2. debitas] add. et MF