Page:FC 1042.djvu/147

From GATE
Revision as of 12:52, 24 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 66r


temporis ab incarnatione scilicet usque ad passionem quod denotabitur mihi ex eo quod est a consecratione usque ad com[m]unicationem[1], 3.o omne illud quod est ad propositum a passione usque ad iudicium eodem modo pertinens ad deuotionem quam ego habeo Virgini Mariae, ut in[2] singulis annis ego haberem quaedam desideria Petere gratias inter festa B.ma Virginis. et[3] dominus[4] secundum tempora quae sunt inter festum et faestum Virginis Mariae daret mihi gratias similes illis quibus illa[5] erat plena accipiens unum tempus a conceptione Virginis usque ad annunciationem et hic deberent esse continuae praeparationes ut tandem cum effectu possem dicere: "Ecce Ancilla Domini"[I] iam facta tabernaculum altissimi[II] etc. alio tempore hinc scilicet usque ad mortem filij quod fuit tempus compassionis ipsius. 3.o illinc usque ad


_______________

  1. Lc 1,38
  2. tabernaculum altissimi] cf. Ps 45,5

_______________

  1. com[m]unicationem] communionem MF
  2. in] om. MF
  3. et] ut MF
  4. dominus] add. noster MF
  5. illa] ipsa MF