f. 14v
nostri qui nos liberavit sua gratia a detinentibus nos, deditque gratiam conversandi Audivit confessionem Ducis eos detinentis cum illis et fructificandi in eorum[1] animabus ita ut[2] Dux mihi confiteretur factumque est ut bona viscera nostra a domino data erga totum mundum non fuerint perturbata non conturbata viscera bona captivata aut offuscata[3] ab ipsis[4].
Habui nihilominus ipse aliquas tentationes diffidentiae et timoris non exituros inde nos[5] tam cito, nec sine magnis expensis Doctoris in quibus et[6] recepi a Deo[7] medicinalem consolationem in omni bona spe omnium fere quae contigerunt in nostra liberatione.
Die Sanctae Elisabet Reginae Ungarae[8] habui magnam devotionem oblatis[9] .8.[10] personis cum desiderio habendi eas in memoria[11] ad orandum Orare pro Pontifice et aliis. pro ipsis non respiciendo ad earum defectus. Erant autem summus Pontifex, Imperator, Rex Franciae, Rex Angliae Lutherus,
_______________